

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 1: Versus 22
Hoc autem,etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant.Ut adimpleretur.Isaiae prophetia, signum est praescientiae Dei, quia quod dicit certum est a Deo praesciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem oerum facit quae praedicit, sed signum est praescientiae Dei.[HIER.]Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quae dicit, sed signum est praescientiae Dei.Prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut haec de qua hic agitur. Alia est ex praescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quae comminatio dicitur, quae fit ob signum animadversionis divinae, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex praescientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.